- MAALINAE
- MAALINAEincolis Machelen, Gall. Malines, oppid. Brabantiae, ad Demeram fluv. sedes Metropolitae facta A. c. 1559. cui linguae Teutonicae Metropoll Paulus IV. novas eiusdem linguae sedes adscripsit suffragantes, Antverpiensem, Gandensem, Brugensem, Iprensem, Silvaducensem et Ruramundensem: e quibus primam Camaraco, secundam et tertiam Turnaco ademit. Nomen accepit a Malma, i. e. aestu vel accessu Oceani maiori, quia aestus maritimi, adversis fluminibus Scalde ac Demerâ, usque ad eam urbem, atque etiam ultra per 3. circiter milliar. feruntur accedere. Eius dicecesi continentur Lovanium, Bruxella, Tenae. Dista, Arescotum aliaeque urbes. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. et infra in voce Machlinia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.